MPP Systems get's major contract

 

LMBV gives a major contract bla bla bla

sub title

me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me

 visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons

 misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.

CAPUT 2

Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset, atque ab ostiario prohiberetur: ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit non enim obsidebat spiritum eius vinulentia eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad potionem aquatam madidi nausiant. sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis, praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat: et si multae essent quae illo modo videbantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse, ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis; et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, domine deus meus -- et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum -- non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat. quem propter salutem meam maxime diligebat, eam vero ille, propter eius religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam fervens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe erumperet, eum me videret, in eius praedicationem, gratulans mihi, quod talem matrem haberem, nesciens, qualem illa filium, qui dubitabam de illis omnibus et inveniri posse viam vitae minime pu